- BREVIS
- I.BREVISHispaniae locus inter Bracaram et Augustam. Antonin.II.BREVISidem quod Breve, apud Flav. Vopisc. in Aureliano,c. 36. Mnestheus ---- brevem nominum conscripsit, mixtis iis, quibus Aurelianus vere irascebatur etc. Ita cnim Palatinus codex habet, teste Salmasiô. Sic infra, ac Brevem legit singulis: atque ita semper in manu exaratis libris, brevis potius. quam breve; integrum est, brevis libellus. Hodie Breve magis in usu: Ut Breve Apostolicum, quod est diploma vel rescriptum Papae vel Paenitentiarii Magni scriptura exigua in Parvis concessa negotiis in papyto, cui bulla plumbea non appenditur: Sed in cera rubra im primitur annulus Piscatoris, ut refert Gregor. Tholosanus Syntagm. Iuris Univ. l. 15. c. 3. num. 24. et seqq. Vide in voce Breve. Addam saltem, apud recentiores Latinos Breve, pro parvum, frequenter reperiri. Sic Lamprid. in Alex. Severo, c. 39. Unum tantum poculum amicis exhibebat, in honorem Alexandri M. id autem Brevius, nisi si quis, quod licebat, maius habere postulâsset etc. Hinc Breviculum, libellus in quo Ecclesiastiei Communronis Romanae festa mobilia adnotabant et Populo post Euangelium, in Missa sollenni, publicabant, can. placuit de Consecr. dist. 3. apud Car. Marcrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.